Gravi cum sollicitudine

Aus kathPedia
Zur Navigation springenZur Suche springen
Monitum
Gravi cum sollicitudine

Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii
«Amplexus reservatus ». De eo caute scribendum ac loquendum
30 iunii 1952

(Fons: commentarium officiale: AAS 44 [1952] 548)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


 

Gravi cum sollicitudine Apostolica Sedes animadvertit non paucos scriptores his ultimis temporibus, de vita coniugali agentes, passim palam et minute ad singula eam spectantia inverecunde descendere : praeterea nonnullos actum quemdam, amplexum reservatum nuncupatum, describere, laudare et suadere.

Ne in re tanti momenti, quae matrimonii sanctitatem et animarum salutem respicit, munere suo deficiat, Suprema Sacra Congregatio S. Officii,de expresso mandato SSmi D. N. D. Pii, divina Providentia Pp. XII, omnes praedictos scriptores graviter monet, ut ab huiusmodi agendi ratione desistant. Sacros quoque Pastores enixe hortatur ut in his rebus sedulo advigilent et quae opportuna sint remedia sollicite apponant.

Sacerdotes autem, in cura animarum et in conscientiis dirigendis, numquam, sive sponte sive interrogati, ita loqui praesumant quasi ex parte legis christianae contra « amplexum reservatum » nihil esset obiicendum.

Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 30 Iunii 1952.

Marinus Marani,

Supr. S. Congr. S. Officii Notarius